Liber Nehemiae*

Caput 8: Versus 1

Et venerat mensis septimus.BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 26, tom. 2.Qui non longe aberat. Cum enim murus esset vicesima quinta die sexti mensis completus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant, qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis caeremoniis consecratus est, quibus ita rite celebratis, deinde ad disponendos urbis mansores cum principibus et plebe reversus est.Congregatusque omnis populus quasi vir unus ad plateam quae,etc.BED., ibid.Notanda devotio populi et concordia, etc., usque ad quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad legis memoriam excitaretur.Mystice quoque aedificata civitate oportet sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores, ut populus, sacramentis coelestibus initiatus etiam sacris eloquiis ex tempore solertius qualiter vivere debeat, instruatur.Ante portam aquarum.ID., ibid.Portam aquarum reor dici in atrio sacerdotum, etc., usque ad bene ergo ante portam aquarum collectus est populus tanquam per antistitem suum fluentis Scripturarum spiritualiter potandus.
(* Traductions européennes)